Epistola II ad Corinthos*

Caput 10: Versus 13

Nos autem,etc. Sicut illi qui usurpando gloriantur ultra mensuram.Sed secundum mensuram.Dei enim nutu Corinthiis evangelizare monitus est. Partitum erat unicuique ad quos in praedicatione dirigeretur, ut singuli aliquos populos haberent proprios, de quorum fide gloriarentur. Ad regulam autem Apostoli illi omnes pertinebant, quos in fide fundaverat: qui ad omnes missus erat a Deo.
(* Traductions européennes)